

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 16: Versus 26
Et in his omnibus.Sicut reprobi a poenis ad gloriam sanctorum transire volunt, ita justi per misericordiam mente ire volunt ad positos in tormentis, ut eos liberent; sed non possunt, quia justorum animae etsi in naturae suae bonitate misericordiam habent, jam tamen auctoris sui justitiae conjunctae, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur.